

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 27: Versus 4
Peccavi tradens,etc. Quasi in potestate sua esset mutare persecutorum sententiam: licet autem mutaverit voluntatem, tamen primae voluntatis exitum non mutavit.Quid ad nos.Quid ad nos pertinet de hoc?tu videris,tu scias quid fecisti. Vel quid videris pertinere ad nos. Quid ad nos pertinet pretium acceptum: tu istud probaveras, tu inde fac quod vis. Qui ad mortem peccant, tantam habent ignorantiam et caecitatem, ut nec turbentur in sceleribus suis, nec poenitentiae dolore crucientur.